Primum Mysterium Doloris
Tunc ait illis: "Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum". Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: "Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu" (Mt 26, 38-39).
Secundum Mysterium Doloris
At illi iterum clamaverunt: "Crucifige eum!". Pilatus vero dicebat eis: "Quid enim mali fecit?". At illi magis clamaverunt: "Crucifige eum!". Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur (Mc 15, 13-15).
Tertium Mysterium Doloris
Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: "Ave, rex Iudaeorum!" (Mt 27, 27-29).
Quartum Mysterium Doloris
Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius (Mt 27, 31-32).
Quintum Mysterium Doloris
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: "Mulier, ecce filius tuus". Deinde dicit discipulo: "Ecce mater tua". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: "Sitio". Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: "Consummatum est!". Et inclinato capite tradidit spiritum. (Gv 19, 25-30).
Kýrie, eléison, Kýrie, eléison
Christe, eléison, Christe, eléison
Christe, audi nos, Christe, audi nos
Christe, exáudi nos, Christe, exáudi nos
Pater de cáelis, Deus, miserére nobis
Fili, redémptor mundi, Deus, miserére nobis
Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis
Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis
Sancta María, ora pro nobis
Sancta Dei génetrix, ora pro nobis
Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis
Mater Christi, ora pro nobis
Mater divínae grátiae, ora pro nobis
Mater puríssima, ora pro nobis
Mater castíssima, ora pro nobis
Mater invioláta, ora pro nobis
Mater intemeráta, ora pro nobis
Mater amábilis, ora pro nobis
Mater admirábilis, ora pro nobis
Mater boni consílii, ora pro nobis
Mater Creatóris, ora pro nobis
Mater Salvatóris, ora pro nobis
Virgo prudentíssima, ora pro nobis
Virgo veneránda, ora pro nobis
Virgo praedicánda, ora pro nobis
Virgo potens, ora pro nobis
Virgo clemens, ora pro nobis
Virgo fidélis, ora pro nobis
Spéculum iustítiae, ora pro nobis
Sedes sapiéntiae, ora pro nobis
Cáusa nóstrae laetítiae, ora pro nobis
Vas spirituále, ora pro nobis
Vas honorábile, ora pro nobis
Vas insígne devotiónis, ora pro nobis
Rosa mýstica, ora pro nobis
Turris Davídica, ora pro nobis
Turris ebúrnea, ora pro nobis
Domus áurea, ora pro nobis
Fóederis arca, ora pro nobis
Iánua cáeli, ora pro nobis
Stella matutína, ora pro nobis
Salus infirmórum, ora pro nobis
Refúgium peccatórum, ora pro nobis
Consolátrix afflictórum, ora pro nobis
Auxílium christianórum, ora pro nobis
Regína angelórum, ora pro nobis
Regína patriarchárum, ora pro nobis
Regína prophetárum, ora pro nobis
Regína apostolórum, ora pro nobis
Regína mártyrum, ora pro nobis
Regína confessórum, ora pro nobis
Regína vírginum, ora pro nobis
Regína sanctórum ómnium, ora pro nobis
Regína sine labe origináli concépta, ora pro nobis
Regína in cáelum assúmpta, ora pro nobis
Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis
Regína pacis, ora pro nobis
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Ora pro nobis, sancta Dei génetrix,
ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Oremus. Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut
qui, Angelo nunciante, Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per
passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per
eundem Christum Dominum nostrum. Amen.