In primo mistério gaudioso contemplatur:
In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: "Ave, gratia plena, Dominus tecum". Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: "Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 26-32).
In secundo mistério gaudioso contemplatur:
Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: "Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino" (Lc 1, 41-45).
In tércio mistério gaudioso contemplatur:
Et dixit illis angelus: "Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio". (Lc 2, 10-12).
In quarto mistério gaudioso contemplatur:
"Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel" (Lc 2, 29-32).
In quinto mistério gaudioso contemplatur:
Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: "Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te". Et ait ad illos: "Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?" (Lc 2, 48-49).
Kýrie, eléison, Kýrie, eléison
Christe, eléison, Christe, eléison
Christe, audi nos, Christe, audi nos
Christe, exáudi nos, Christe, exáudi nos
Pater de cáelis, Deus, miserére nobis
Fili, redémptor mundi, Deus, miserére nobis
Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis
Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis
Sancta María, ora pro nobis
Sancta Dei génetrix, ora pro nobis
Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis
Mater Christi, ora pro nobis
Mater divínae grátiae, ora pro nobis
Mater puríssima, ora pro nobis
Mater castíssima, ora pro nobis
Mater invioláta, ora pro nobis
Mater intemeráta, ora pro nobis
Mater amábilis, ora pro nobis
Mater admirábilis, ora pro nobis
Mater boni consílii, ora pro nobis
Mater Creatóris, ora pro nobis
Mater Salvatóris, ora pro nobis
Virgo prudentíssima, ora pro nobis
Virgo veneránda, ora pro nobis
Virgo praedicánda, ora pro nobis
Virgo potens, ora pro nobis
Virgo clemens, ora pro nobis
Virgo fidélis, ora pro nobis
Spéculum iustítiae, ora pro nobis
Sedes sapiéntiae, ora pro nobis
Cáusa nóstrae laetítiae, ora pro nobis
Vas spirituále, ora pro nobis
Vas honorábile, ora pro nobis
Vas insígne devotiónis, ora pro nobis
Rosa mýstica, ora pro nobis
Turris Davídica, ora pro nobis
Turris ebúrnea, ora pro nobis
Domus áurea, ora pro nobis
Fóederis arca, ora pro nobis
Iánua cáeli, ora pro nobis
Stella matutína, ora pro nobis
Salus infirmórum, ora pro nobis
Refúgium peccatórum, ora pro nobis
Consolátrix afflictórum, ora pro nobis
Auxílium christianórum, ora pro nobis
Regína angelórum, ora pro nobis
Regína patriarchárum, ora pro nobis
Regína prophetárum, ora pro nobis
Regína apostolórum, ora pro nobis
Regína mártyrum, ora pro nobis
Regína confessórum, ora pro nobis
Regína vírginum, ora pro nobis
Regína sanctórum ómnium, ora pro nobis
Regína sine labe origináli concépta, ora pro nobis
Regína in cáelum assúmpta, ora pro nobis
Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis
Regína pacis, ora pro nobis
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Ora pro nobis, sancta Dei génetrix,
ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Oremus. Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut
qui, Angelo nunciante, Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per
passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per
eundem Christum Dominum nostrum. Amen.