Misteria Gloriae

In feria IV et Dominica

  • Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Primum Mysterium Gloriosum

1. Resurrectio Iesu

Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: "Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere"" (Lc 24, 1-7).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui resurrexit a mortuis. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.


Secundum Mysterium Gloriosum

2. Eius in Coelum ascensio

Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno et erant semper in templo benedicentes Deum (Lc 24, 50-53).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui in cælum ascendit. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.


Tertium Mysterium Gloriosum

3. Descensus Sancti Spiritus super Mariam et Apostolos

Et cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis (At 2, 1-4).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui Spiritum Sanctum misit. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.


Quartum Mysterium Gloriosum

4. Assumptio Beatae Mariae Virginis in coelum

Astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir (Psa 45, 10).

Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii? (Can 3, 6).

Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna (Apoc 11, 19).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui te assumpsit. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.


Quintum Mysterium Gloriosum

5. Coronatio Beatae Mariae Virginis reginae coeli

Et signum magnum appa ruit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim (Apoc 12, 1).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui te in cælis coronavit. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.
  • Salve, Regína, Mater misericórdiae, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus, éxsules filii Evae. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!


ad mentem summi pontifici

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

LITANIÆ BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Kýrie, eléison, Kýrie, eléison

Christe, eléison, Christe, eléison

Christe, audi nos, Christe, audi nos

Christe, exáudi nos, Christe, exáudi nos

 

Pater de cáelis, Deus, miserére nobis

Fili, redémptor mundi, Deus, miserére nobis

Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis

Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis

 

Sancta Maríaora pro nobis

Sancta Dei génetrixora pro nobis

Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis

 

Mater Christiora pro nobis

Mater divínae grátiaeora pro nobis

Mater puríssima, ora pro nobis

Mater castíssimaora pro nobis

Mater inviolátaora pro nobis

Mater intemeráta, ora pro nobis

 

Mater amábilisora pro nobis

Mater admirábilisora pro nobis

Mater boni consílii, ora pro nobis

Mater Creatórisora pro nobis

Mater Salvatórisora pro nobis

 

Virgo prudentíssima, ora pro nobis

Virgo venerándaora pro nobis

Virgo praedicándaora pro nobis

Virgo potens, ora pro nobis

Virgo clemensora pro nobis

Virgo fidélisora pro nobis

 

Spéculum iustítiae, ora pro nobis 

Sedes sapiéntiaeora pro nobis

Cáusa nóstrae laetítiaeora pro nobis

 

Vas spirituále, ora pro nobis

Vas honorábileora pro nobis

Vas insígne devotiónisora pro nobis

 

Rosa mýstica, ora pro nobis

Turris Davídicaora pro nobis

Turris ebúrneaora pro nobis

Domus áurea, ora pro nobis

Fóederis arcaora pro nobis

Iánua cáeliora pro nobis

 

Stella matutína, ora pro nobis 

Salus infirmórumora pro nobis

Refúgium peccatórumora pro nobis

Consolátrix afflictórum, ora pro nobis

Auxílium christianórumora pro nobis

 

Regína angelórumora pro nobis

Regína patriarchárum, ora pro nobis

Regína prophetárumora pro nobis

Regína apostolórumora pro nobis

Regína mártyrum, ora pro nobis

Regína confessórumora pro nobis

Regína vírginumora pro nobis

Regína sanctórum ómnium, ora pro nobis

 

Regína sine labe origináli concépta, ora pro nobis

Regína in cáelum assúmpta, ora pro nobis

Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis

Regína pacis, ora pro nobis

 

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine 

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.

 

Ora pro nobis, sancta Dei génetrix, 

ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

 

Oremus. Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut

qui, Angelo nunciante, Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per

passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per

eundem Christum Dominum nostrum. Amen.