Misteria Lucis

In feria V

  • Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Primum Mysterium Lucis

1. Eius in Baptismate apud Iordanem

Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: "Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?". Respondens autem Iesus dixit ei: "Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam". Tunc dimittit eum. Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui" (Mt 3, 13-17).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui Baptizatus est. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.


Secundum Mysterium Lucis

2. In sui ipsius autorevelatione apud Canense matrimonium

Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent". Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea". Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite" (Io 2, 3-5).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui fecit mirabilia. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.


Tertium Mysterium Lucis

3. In Regni Dei proclamatione coniuncta cum invitamento ad conversionem

Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei et dicens: "Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio" (Mc 1, 14-15).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui Regnum Dei proclamat. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.


Quartum Mysterium Lucis

4. Ipsius in Transfiguratione

Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: "Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum". Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite" (Mt 17, 2-5).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui transfiguratus est. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.


Quintum Mysterium Lucis

5. In Eucharistiae institutione

Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: "Accipite, comedite: hoc est corpus meum". Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: "Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum (Mt 26, 26-28).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Qui Eucharistiam instituit. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, deduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.
  • Salve, Regína, Mater misericórdiae, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus, éxsules filii Evae. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!


ad mentem summi pontifici

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

LITANIÆ BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Kýrie, eléison, Kýrie, eléison

Christe, eléison, Christe, eléison

Christe, audi nos, Christe, audi nos

Christe, exáudi nos, Christe, exáudi nos

 

Pater de cáelis, Deus, miserére nobis

Fili, redémptor mundi, Deus, miserére nobis

Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis

Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis

 

Sancta Maríaora pro nobis

Sancta Dei génetrixora pro nobis

Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis

 

Mater Christiora pro nobis

Mater divínae grátiaeora pro nobis

Mater puríssima, ora pro nobis

Mater castíssimaora pro nobis

Mater inviolátaora pro nobis

Mater intemeráta, ora pro nobis

 

Mater amábilisora pro nobis

Mater admirábilisora pro nobis

Mater boni consílii, ora pro nobis

Mater Creatórisora pro nobis

Mater Salvatórisora pro nobis

 

Virgo prudentíssima, ora pro nobis

Virgo venerándaora pro nobis

Virgo praedicándaora pro nobis

Virgo potens, ora pro nobis

Virgo clemensora pro nobis

Virgo fidélisora pro nobis

 

Spéculum iustítiae, ora pro nobis 

Sedes sapiéntiaeora pro nobis

Cáusa nóstrae laetítiaeora pro nobis

 

Vas spirituále, ora pro nobis

Vas honorábileora pro nobis

Vas insígne devotiónisora pro nobis

 

Rosa mýstica, ora pro nobis

Turris Davídicaora pro nobis

Turris ebúrneaora pro nobis

Domus áurea, ora pro nobis

Fóederis arcaora pro nobis

Iánua cáeliora pro nobis

 

Stella matutína, ora pro nobis 

Salus infirmórumora pro nobis

Refúgium peccatórumora pro nobis

Consolátrix afflictórum, ora pro nobis

Auxílium christianórumora pro nobis

 

Regína angelórumora pro nobis

Regína patriarchárum, ora pro nobis

Regína prophetárumora pro nobis

Regína apostolórumora pro nobis

Regína mártyrum, ora pro nobis

Regína confessórumora pro nobis

Regína vírginumora pro nobis

Regína sanctórum ómnium, ora pro nobis

 

Regína sine labe origináli concépta, ora pro nobis

Regína in cáelum assúmpta, ora pro nobis

Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis

Regína pacis, ora pro nobis

 

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine 

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.

 

Ora pro nobis, sancta Dei génetrix, 

ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

 

Oremus. Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut

qui, Angelo nunciante, Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per

passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per

eundem Christum Dominum nostrum. Amen.